monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio > 78 > 9 > vad317.73r > 11 > 9 > PROBUS XXXI. > 118 > 16 > 17 > 4 > 26 > 40 > 60 > 2 > 12 > GORDIANUS XXIII. > 7
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, VI.De morte Dorothei Arianorum episcopi, et ordinatione Barbae, et quae sub eo sint gesta. <<<     >>> VIII.Quomodo apud Persas per Marutham episcopum sit Christianitas dilatata.

Cassiodorus, 11, CAPUT VII.De ordinatione Cyrilli Alexandrini pontificis.

1 Inter haec defuncto Theophilo passione lethargica consulatu Honorii nono et Theodosii quinto [An. Dom. 412]. facta contentione propter episcopatum inter Timotheum et Cyrillum, die tertia mortis Theophili Cyrillus ordinatur episcopus; et maiori fastu quam Theophilus tenebat episcopatum. Qui mox episcopatus sui principio Novatianorum claudens ecclesias, omnia vasa eorum sacra percepit, episcopumque eorum Theopompum rebus quas habebat omnibus spoliavit. [SOCRATES, lib. VII, cap. 7, p. 343.]
Cassiodorus HOME

bav824.315 bnf1603.220